Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

o quam difficilis est ignorantibus ueritas et quam facilis scicntibus! \'si motus\' inquit \'astrorum fortuiti non sunt, nihil aliut restat nisi ut uoluntarii sint\'. immo uero ut non esse fortuitos manifestum est, ita nec uoluntarios.

\'quomodo igitur in conficiendis itineribus constantiam suam seruant?\' nimirum deus uniuersi artifex sic illa disposuit, sic machinatus est, ut per spatia caeli diuina et admirabili ratione decurrerent ad efficiendas succedentium sibi temporum uarieta-tes.