Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nos uero et quidem constanter negamus ac uos, o philosophi, non solum indoctos et inpios, uerum etiam caecos ineptos deliros probamus, qui ignorantiam inperitorum uanitate uicistis. illi enim solem atque lunam, uos etiam sidera deos putatis.
tradite igitur nobis stellarum mysteria, ut aras ac templa singulis erigamus, ut sciamus quo quamque ritu, quo die colamus, quibus nominibus, quibus precibus aduocemus: nisi forte nullo discrimine tam innumerabiles, tam minutos deos aceruatim colere debemus.
quid quod argumentum iliud, quo colligunt uniuersa caelestia deos esse, in contrarium ualet? nam si deos idcirco esse opinantur, quia certos et rationabiles cursus habent, errant. ex hoc enim apparet deos non esse, quod exorbitare illis a praestitutis itineribus non licet.
ceterum si dii essent, huc atque illuc passim sine ulla necessitate ferrentur sicut anima-ntes in terra, quarum quia liberae sunt uoluntates, huc atque illuc uagantur ut libuit, et quo quamque mens duxerit, eo fertur.
non pst igitur astrorum motus noluntarms, sed necessarius, quia praestitutis legibus officiisque deseruiunt.
sed cum disputaret de cursibus siderum, quos ex ipsa rerum ac temporum congruentia intellegebat non esse fortuitos, existimauit uoluntarios esse, tamquam non possent tam disposite, tam ordinate moueri, nisi sensus illis inesset officii sui sciens. [*](EPITOME 2-118, 14] c.21, 3 s. 12 quia cprtos - habent] c. 21,2. 1ss.] c. 21, 3. 20-23. H7,2s. 4s.] c. 21, 2. ) [*](B(G)RSHPV] 2 uero et quidem] quidem B, uero quidem C, uero equidpm SH negauimus B o om. R 3 filosofos R inpios] inperios B\', corr. B3 etiam ow. jS* 4 delirosque C-que ex -qui B\') BCP, sed de- ex di- P3 5 m illi enim desinit codicis G pag. 19 (13), sequitur pag. 20 (14) paene tota lecta atqupj aut H, et r 6 trade Y ac] et F 7 ant S \'quo\' P3 quamqu∗e (a erj B, quemque GR2 (pr. e ex a) H quo die — nominibus ow. B 8 numinibus G quibnsque SH uoccmus BG\' 9 imminutos P 10 acprbatim S debeamus .BG 11 quo] quod BGP1 Cd del. P3) H esse otH. S 12 inrationabiles G\' 15 \'passimi B3 16 uohuittates M\' uolunptates J3 17 uacantur F libu⌈er⌉it B2P3 \' sed ad libuit - duxerit cf. c. 1,9 presserit - infremuit. eqs. pt]ut.P quo quamque] quo5que J?, quocumque SH 18 feruntur, S2 19 deserui*unt (n er.) V 22 possint P dispo∗site Cs ? er.) B, disposit[ae] C 23 et tam H ordinatae C esset P sciens om. P )
o quam difficilis est ignorantibus ueritas et quam facilis scicntibus! \'si motus\' inquit \'astrorum fortuiti non sunt, nihil aliut restat nisi ut uoluntarii sint\'. immo uero ut non esse fortuitos manifestum est, ita nec uoluntarios.
\'quomodo igitur in conficiendis itineribus constantiam suam seruant?\' nimirum deus uniuersi artifex sic illa disposuit, sic machinatus est, ut per spatia caeli diuina et admirabili ratione decurrerent ad efficiendas succedentium sibi temporum uarieta-tes.
an Archimedes Sicu- !ns concauo aere similitudinem mundi ac figuram potuit machinari, in quo ita solem lunamque composuit, ut inaequales motus et caelestibus similes conuersionibus singulis quasi diebus efficerent et non modo accessus solis ac recessus uel incrementa deminutionesque lunae, uerum etiam stellarum uel! inerrantium uel uagarum dispares cursus orbis ille dum uertitur exhiberet, deus ergo illa uera non potuit machinari et efficere quae potuit sollertia hominis imitatione simulare?
utrumne igitur Stoicus si astrorum figuras in illo aere pictas effictasque uidisset, suo illa consilio moueri diceret ac non potius artificis ingenio? inest ergo sideribus ratio ad peragendos meatus suos apta, sed dei est illa ratio qui et fecit et regit omnia, non ipsorum siderum quae mouentur. nam si solem stare uo!
uisset, perpetuus utique dies esset. item si motus astra non haberent, quis dubitat sempiternam noctem futuram fuisse? [*](EPITOME 5-8. 13 s. 19-118, 6. 9-14] c. 21, 3 s. 8 succodentium — varietatis] c. 21, 2. ) [*](B(G)RSHPV] 1 est OM. R, post fttcilis P scientibus] uon ignorantibus P in si mot[us] desinit codtCM G pag. 20 (14) 2 fortuitu H 5 seruauit 6\' nemirum (e ex i) P3 6 ma∗chinatus (c er.) B 9 aeri H M tiguram] figuramque SH 11 quas⌈i⌉ P3 12 ofiiccrent B\', corr. B3, effecerit N et] ut H ⌈solis et recessus⌉ B3 13 deminutionesquae (i subter e tM. 1 ?, a del. nt. 3) P 14 uagantium s. l. M uagarum B3 15 uero H1 machinari del. P3 et OMt. P 16 imitari (alt. i ex e m. 2) R 17 igitur oMt. P stoicis (alt. i ras. ex u) P \'si\' P3? etinH illa R eRectasque SH 18 uidissent P dicerent P artiHcits (i er.) R 19 iuest] id? <S\' meatos BIBI, corr. B3R2, motus SH 20 et fecit] effecit R, et facit P 21 sider*um (u er.) J3 sol B 23 quo F\', qui corr. P3 dubitaret BH noctes V )