Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Quanto igitur rectius est omissis insensibilibus et uanis oculos eo tendere ubi sedes, ubi ha.bitatio est dei ueri, qui terram stabili firmitate suspendit, qui caelum distinxit astris fulgentibus, qui solem rebus humanis clarissimum ac singulare lumen in argumentum suae unicae maiestatis accendit, terris autem maria circumfudit, flumina sempiterno lapsu fluere praecepit,
- iussit et extendi campos, subsidere ualles,
- fronde tegi siluas, lapidosos surgere montes.
quae utique omnia non Iuppiter fecit, qui ante annos mille septingentos natus est, sed
qui uocatur deus, cuius principium quoniam non potest conprehendi, ne quaeri quidem debet.
- ille opifex rerum, mundi melioris origo,
satis pst homini ad ptenam perfectamque prudentiam, si deum esse intellegat. cuius intellegentiae uis et summa haec est, ut suspiciat et honorificet communem parentem generis humani et rerum mirabilium [*](AUCTORES 6 praedo ille rpligiooum] Cic. Verr. IV 34, 75; 43, 95. 15 s. 19] Quid. Metam. I 43 s.; 79. ) [*](BRSHPV] 1 par⌈t⌉is R2 uitas (exp. m. 3) P 2 eatdem (n er.) B 3 quin//// V 4 mortem suam P 6 ille otn. V suarum] sacrarum B 7 recepisset H, coepisset V 8 rectius] honestius et rectius B insensibili\'bu\'8 J 9 sedis (i ex e) B2P3 12 incendit B 13 lapso JR\' 14 praecipit F\' 15 et OM. RP extendit (t er.) R 16 fro⌈n⌉de R2 silua⌈s⌉ P3 18 octingentos .B, sed cf. I 23, 5 19 maris sic H 21 nec BS 22 \'si\' P3 dum P 23 hae⌊c⌋ r\' suscipiat RHP 24 parentem communem <S\' )