Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Quanto igitur rectius est omissis insensibilibus et uanis oculos eo tendere ubi sedes, ubi ha.bitatio est dei ueri, qui terram stabili firmitate suspendit, qui caelum distinxit astris fulgentibus, qui solem rebus humanis clarissimum ac singulare lumen in argumentum suae unicae maiestatis accendit, terris autem maria circumfudit, flumina sempiterno lapsu fluere praecepit,
- iussit et extendi campos, subsidere ualles,
- fronde tegi siluas, lapidosos surgere montes.
quae utique omnia non Iuppiter fecit, qui ante annos mille septingentos natus est, sed
qui uocatur deus, cuius principium quoniam non potest conprehendi, ne quaeri quidem debet.
- ille opifex rerum, mundi melioris origo,