Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
demque poeta maximus, homo in cetens prudens, in hoc solo non poetice, sed aniliter desipit, cum in illis emendatissimis libris etiam fieri hoc iubet:
- et custos furum atque auium cum falce saligna
- Hellespontiaci seruet tutela Priapi.
adorant ergo mortalia aut a mortalibus facta: frangi enim cremari perire possunt. nam et tectis uetustate labentibus saepe comminui solent et consumpta incendio dilabuntur in cinerem et plerumque, nisi sua illis magnitudo subuenerit aut custodia diligens saepserit, in praedam furibus cedunt.
quae igitur insania est ea timere, pro quibus aut ruinae aut ignes aut furta timeantur? quae uanitas ab iis aliquam sperare tutelam, quae tueri semet ipsa non possunt? quae peruersitas ad eorum praesidia decurrere, quae ipsa cum uiolantur inulta sunt, nisi [*](EPITOME 14-109, 5] c. 20, 5-7. ) [*](AUCTORES 12 s.] Verg. Georg. IV 110 s. 20—109, 1] cf. Cypriaa. ad Demetr. c. 14. ) [*](BRSHPV] 1 deus ow. H ego P2 fu**rum (tu er.) F auium quae BarRac 2 maxime Rt 3 quid S secuturus (exp. Mt. 2) P 4 tcntigenem S ipsae] apse V 5 abici R, auigi H, abigi\'\'/ ex a,bigm V existimat P 6 hominem V insidant (i. e. -deant) S, Linsidant) V* nidificant Bac inquinant B\', corr. B3 7 satyrici BRV, satorici H hominem V 8 uerum] utrum Bl, corr. B3, OM. P ii edd., hii BRP, hi SHY qui faciunt] hominum R 10 a.uimaliter B desipiit V iu OM. B 12 fu**rum (tu er.) V falces ligna H 13 helespontiaci B tutele S priapi ras. ex priaput «< Mtd. P 14 ut B<S*H, taut V2 a V2 15 testis H 16 labuntur BP 17 aut om. R custidia JX\' 18 c*edunt (a er.) B 19 ignis P 20 uanitas] peruersitas S iis R1, his BR2SHV, hiis P sperare tutelam aliquam P 21 semet ipsa] similitudo V )
ubi nulla uis adhiberi potest religioni, ubi nihil quod uiolari possit apparet, ubi sacrilegium fieri non potest. quidquid autem oculis manibusque subiectum est, id uero quia fragile est, ab omni ratione immortalitatis alienum est.
frustra igitur homines auro ebore gemmis deos excolunt et exornant, quasi uero ex his rebus ullam possint capere uoluptatem.
qui usus est pretiosorum munerum nihil sentientibus? an ille qui mortuis? pari enim ratione defunctorum corpora odoribus ac uestibus pretiosis inlita. et conuoluta humi condunt qua deos honorant, qui neque cum fierent sentiebant neque cum coluntur sciunt; nec enim sensum consecratione sumpserunt.
non placcbat Persio quod aurea. uasa templis inferantur, superuacuum putanti esse inter religiones quod non sanctitatis, sed auaritiae sit instrumentum.
illa enim satius est deo, quem recte colas, inferre pro munere
egregie sapienterque sensit.
- compositum ius fasque animo sanctosque recessus
- mentis et incoctum generoso pectus honesto.
uerum illut ridicule subdidit, hoc esse aurum in templis, quod sint Veneri donatae a uirgine pupae; quas ille ob minutiem fortasse contemserit.