Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
26\'uidetisne\' inquit comitibus suis naufragium timentibus \'quam prospera sacrilegis nauigatio ab ipsis diis inmortalibus tribuatur?\' sed hic fortasse a Platone didicerat deos nihil esse.
quid Gaius Verres, quem Tullius accusator eius eidem Dionysio et Phalaridi et tyrannis omnibus comparat? nonne omnem Siciliam compilauit sublatis deorum simulacris ornamentisque fanorum?
otiosum est persequi singula, unum libet commemorare in quo accusator omnibus eloquentiae uiribus, omni denique conatu uocis et corporis deplorauit de Cerere uel Catinensi uel Hennensi: quarum alterius tanta fuit religio, ut adire templi eius secreta penetralia uiris nefas esset, alterius antiquitas tanta., ut omnes historiae loquantur ipsam deam fruges in Hennae solo primum repperisse filiamque eius uirginem ex eodem loco raptam.
denique Gracchanis temporibus turbata. re publica. et seditionibus et ostentis cum repertum esset in carminibus Sibyllinis antiquissimam Cererem debere placari, legati sunt Hennam missi.
haec igitur Ceres uel religiosissima, quam uidere maribus ne adorandi quidem gratia licebat, uel antiquissima, quam senatus populusque Romanus sacrificiis donisque placauerat, ex arcanis ac uetustis [*](AUCTORES 2-6] cf. Cic. de nat. deor. III 34,83; Valer. Maxim.I1 ext. 3 6] Platone] cf. Cic. ibid. I 12, 30-13, 34 7] Verr. V 56, 145. 12 dcplorauit] Verr. IV 45; 48-51. 13 tdterius] cf. ibid. 45, 99. 14 alterius] cf. ibid. 48, 106. 17—20] cf. ibid. 49, 108 (cf. Valer. Max. I 1, 1). ) [*](BRSHPV] 1 cerimoniis BSPV 2 Mcnpnmt B1S, arguerunt B2? (g exc) cum rcH. latis R1, ruio\'Iatis R2 3 auigauit V 5 sacri⌈legi⌉s f ipsos F\' 7 quid OM. P Gaius BH, otM. JX, C. 5\', G. PV; similis uarietas est § 30.31.33. quam S1 cojparat B 10 odiosum B unum libet] ct P 12 cpreTe* f 13 hetnensi (t in ras. ex n) B\'\', hemapnsi H quorum B\\ in roa. corr. B2 14 adirc* (t er.) B eius templi P 15 loqunntur H 16 Hennae] wetaeae B, henna P solo] si solo P 17 ex \' er. R captam H grachanis S, gracc\'h\'anis P 18 ostis H 20 npgati f, corr. P2 hetnam (t in r<M. ex n) B2 21 religiosissima∗ (s er.) R ma∗∗ribus (io er.) B 22 antiquissimam H 23 sacrificiisque F ac] et B ppnptrabHibus H )