Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

26\'uidetisne\' inquit comitibus suis naufragium timentibus \'quam prospera sacrilegis nauigatio ab ipsis diis inmortalibus tribuatur?\' sed hic fortasse a Platone didicerat deos nihil esse.

quid Gaius Verres, quem Tullius accusator eius eidem Dionysio et Phalaridi et tyrannis omnibus comparat? nonne omnem Siciliam compilauit sublatis deorum simulacris ornamentisque fanorum?

otiosum est persequi singula, unum libet commemorare in quo accusator omnibus eloquentiae uiribus, omni denique conatu uocis et corporis deplorauit de Cerere uel Catinensi uel Hennensi: quarum alterius tanta fuit religio, ut adire templi eius secreta penetralia uiris nefas esset, alterius antiquitas tanta., ut omnes historiae loquantur ipsam deam fruges in Hennae solo primum repperisse filiamque eius uirginem ex eodem loco raptam.