Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
haec ille fecit inpune, quia rex et uictor fuit, quin etiam secuta est eum solita felicitas: uixit enim usque ad senectutem regnumque per manus filio tradidit. in eo igitur, quia homines sacrilegia uindicare non poterant, oportuit deos ipsos sui uindices esse.
at si humilis quid tale commiserit, huic praesto sunt flagella ignes eculei cruces et quidquid excogitare iratis ac furentibus licet. sed cum puniunt deprehensos in sacrilegio, ipsi (!
e deorum suorum potestate diffidunt. cur enim non ipsis potissimum relinquant ulciscendi sui locum, si eos posse aliquid arbitra-ntur?
quin etiam putant illorum numine accidisse, ut prapdones rerum sacrarum conprehensi tenerentur, et saeuiunt non tam ira quam metu, ne si deorum iniuriam non uindicauerint, in ipsos expetant poenae: incredibi!i scilicet. uanitate, qui nocituros sibi deos putent ob aliena scelera, qui ipsis a quibus uiola.ti spolia-tique sunt per se ipsos nihil nocere potuerunt. at enim saepe ipsi quoque in sacrilegos uindica.uerunt.
potpst id uel casu accidisse, quod aliquando, non semper, sed tamen paulo post quomodo id acciderit ostendam.
nunc interim quaero cur illi tot ac tanta sacrilegia in Dionysio non uindicauerint, qui non furtim, sed palam ludibrio deos habuit. cur [*]( 21 paulo post] c. 7, 7. 14 ss. ) [*](B(G)RSHPV] 1 illa S 2 esset \'et\' sic B iis scr, his B1GRSHV, dis corr. B3, hiis (exp. M. 2) P ultra H 4 qui S fuit OMt. P qui S eum] cum S 5 mana se C, manum R 6 filiorum (exp. Mt. 2) P homines quia P 7 at V, corr. R2, in ras. corr. P2, ac BR1SH, [ac] G, ad P\' 8 humiles jB\', corr. B3 quid] qui C, quispiam quid RS; ott quis ? conmiserit (n ea\' m) B3 9 aculei Bar 10 in sacrilegio deprehensos BG 11 difidunt C enim] etiam H 12 relincunt B1, relinqunt B2V1 (s. l. corr. V21), relinquunt C 13 qui P 14 sacrLajrum B2 in sacrarũ Jesinit codtCM C pag. 18 (12) tenebantur F seuiuunt F uon OM. II 15 ira V uindicarint S, uindicaueruat V 16 in OM. H ipso F exv pectant R1PV, exppttant (t. e. -tur) R2 poenas B\', corr. B3, paene jR\', -ne̢ R2, popnam P 17 putant F\' qui] pum B 18 nocere nichil <S\' 19 saepe MM. R ipse jR\' 20 quod om. P sed] sed si B 21 \'quo\'modo B2 22 illa HPV di\'0\'aysio B3 uindicarint SH, indicauerint r 23 pa*lam (u er.) R)
26\'uidetisne\' inquit comitibus suis naufragium timentibus \'quam prospera sacrilegis nauigatio ab ipsis diis inmortalibus tribuatur?\' sed hic fortasse a Platone didicerat deos nihil esse.
quid Gaius Verres, quem Tullius accusator eius eidem Dionysio et Phalaridi et tyrannis omnibus comparat? nonne omnem Siciliam compilauit sublatis deorum simulacris ornamentisque fanorum?
otiosum est persequi singula, unum libet commemorare in quo accusator omnibus eloquentiae uiribus, omni denique conatu uocis et corporis deplorauit de Cerere uel Catinensi uel Hennensi: quarum alterius tanta fuit religio, ut adire templi eius secreta penetralia uiris nefas esset, alterius antiquitas tanta., ut omnes historiae loquantur ipsam deam fruges in Hennae solo primum repperisse filiamque eius uirginem ex eodem loco raptam.
denique Gracchanis temporibus turbata. re publica. et seditionibus et ostentis cum repertum esset in carminibus Sibyllinis antiquissimam Cererem debere placari, legati sunt Hennam missi.
haec igitur Ceres uel religiosissima, quam uidere maribus ne adorandi quidem gratia licebat, uel antiquissima, quam senatus populusque Romanus sacrificiis donisque placauerat, ex arcanis ac uetustis [*](AUCTORES 2-6] cf. Cic. de nat. deor. III 34,83; Valer. Maxim.I1 ext. 3 6] Platone] cf. Cic. ibid. I 12, 30-13, 34 7] Verr. V 56, 145. 12 dcplorauit] Verr. IV 45; 48-51. 13 tdterius] cf. ibid. 45, 99. 14 alterius] cf. ibid. 48, 106. 17—20] cf. ibid. 49, 108 (cf. Valer. Max. I 1, 1). ) [*](BRSHPV] 1 cerimoniis BSPV 2 Mcnpnmt B1S, arguerunt B2? (g exc) cum rcH. latis R1, ruio\'Iatis R2 3 auigauit V 5 sacri⌈legi⌉s f ipsos F\' 7 quid OM. P Gaius BH, otM. JX, C. 5\', G. PV; similis uarietas est § 30.31.33. quam S1 cojparat B 10 odiosum B unum libet] ct P 12 cpreTe* f 13 hetnensi (t in ras. ex n) B\'\', hemapnsi H quorum B\\ in roa. corr. B2 14 adirc* (t er.) B eius templi P 15 loqunntur H 16 Hennae] wetaeae B, henna P solo] si solo P 17 ex \' er. R captam H grachanis S, gracc\'h\'anis P 18 ostis H 20 npgati f, corr. P2 hetnam (t in r<M. ex n) B2 21 religiosissima∗ (s er.) R ma∗∗ribus (io er.) B 22 antiquissimam H 23 sacrificiisque F ac] et B ppnptrabHibus H )
idem uero cum adfirmaret se a Siculis ut causam pronmciae susciperet oratum, his usus est uerbis: sese ia.m ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra sanctissima Gaius Verres ex delubris religiosissimis sustulisset: quasi uero si Verres ex urbibus delubrisque sustulerat, de caelo quoque sustulisset.
unde apparet istos deos nihil habere in se amplius quam materiam de qua sint fabricati.
nec inmerito ad te, Marce Tulli, hoc est ad hominem Siculi confugerunt, quoniam triennio sunt experti deos illos nihil ualere: essent enim stultissimi, si ad eos ob defendendas iniurias hominum confugissent, qui Gaio Verri nec pro se ipsis irati esse potuerunt. at enim Verres ob haec facinora damnatus est.