Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
item pateras et exuuias et parua quaedam sigilla, quae simulacrorum protentis manibus tenebantur, detrahebat [*](EPITOME 8-11] c. 20, 7. 12-112, 6] c. 20, 8. ) [*](AUCTORES 5] frg. 121. § 16-20] Cic. de nat. deor. III 34,83s. (ad Lact. § 20 cf. Cic. § 84: potestatem — filio tradidit) et V&Ier. Maxim. I 1 cxt. 3 (ad Lact. § 16 cf. Val. M.: iocosis dictis prosequi). ) [*](B(G)RSHPV] 1 fidiei P ebur sic S 6 uer.Gj Fx 7 ornatibus J?, screna-tis P gradibus F punis P2, puppis F ungenta H 8 his] et P opimes R 9 *os (m er.) B, hos S carens V2 10 peplon B pretiosa] pr*etiosa (a er.) consecrant B usus otM. H 11 consecrant] conferunt B quae tam] quod tam \'in\' (N. l. w. 3) tUjSum (u in ras. tM. 3) B tam (t. e. tamen) F 13 uictoria P 14 io**cularibus B 15 o Batur nam cum incipit codicis C pag. 18 (12) paene tota lecta olimpio C, olympo R 16**amiculum B detraxisset P2 grMPsF 17 aureum R, aurum BGSHP, in ro.t. V2 tpmpori] pt tempori H 18 item BG, idem (supra d eras. t ?) P esculapio C 19 et otM. H inicum R, inimicum BarGSH, iniquum Pr eiust (&Ep. w. 2) P inbarbis G, inuerbis SP 20 leuis (u in ras. ex Q ? m. 3) B, lenis GRS 21 exubias GH, exsuuias R)
haec ille fecit inpune, quia rex et uictor fuit, quin etiam secuta est eum solita felicitas: uixit enim usque ad senectutem regnumque per manus filio tradidit. in eo igitur, quia homines sacrilegia uindicare non poterant, oportuit deos ipsos sui uindices esse.
at si humilis quid tale commiserit, huic praesto sunt flagella ignes eculei cruces et quidquid excogitare iratis ac furentibus licet. sed cum puniunt deprehensos in sacrilegio, ipsi (!
e deorum suorum potestate diffidunt. cur enim non ipsis potissimum relinquant ulciscendi sui locum, si eos posse aliquid arbitra-ntur?
quin etiam putant illorum numine accidisse, ut prapdones rerum sacrarum conprehensi tenerentur, et saeuiunt non tam ira quam metu, ne si deorum iniuriam non uindicauerint, in ipsos expetant poenae: incredibi!i scilicet. uanitate, qui nocituros sibi deos putent ob aliena scelera, qui ipsis a quibus uiola.ti spolia-tique sunt per se ipsos nihil nocere potuerunt. at enim saepe ipsi quoque in sacrilegos uindica.uerunt.
potpst id uel casu accidisse, quod aliquando, non semper, sed tamen paulo post quomodo id acciderit ostendam.