Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
non placcbat Persio quod aurea. uasa templis inferantur, superuacuum putanti esse inter religiones quod non sanctitatis, sed auaritiae sit instrumentum.
illa enim satius est deo, quem recte colas, inferre pro munere
egregie sapienterque sensit.
- compositum ius fasque animo sanctosque recessus
- mentis et incoctum generoso pectus honesto.