Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed nimirum Socratis carcerem times ideoque pattoruiumpatrocinium ueritatis suscipere non audes. at mortem ut saprettssapiens contemnere debuisti, et erat multo pulchrius ut ob benedicta potius quam ob maledicta morerere, nec plus tibi laudis Philippicae adferre potuerunt quam discussus error geueris humani et mentes hominum ad sanitatem tua disputatione reuocatae.

sed concedamus timiditati, quae in sapiente esse non debet: quid ergo ipse in eodem uersaris errore? uideo te terrena et manu facta uenerari: uana esse intellegis et tamen eadem facis quae faciunt ii quos ipse stultissimos confiteris.