Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quin potius si quid tibi, Cicero, uirtutis est, experire populum sapientem. digna res est ubi omnes eloquentiae tuae exersas non enim uerendum est ne te in tam bona causa deciciatdeficiat oratio, qui saepe etiam malas copiose ac fortiter decendistidefendisti.
sed nimirum Socratis carcerem times ideoque pattoruiumpatrocinium ueritatis suscipere non audes. at mortem ut saprettssapiens contemnere debuisti, et erat multo pulchrius ut ob benedicta potius quam ob maledicta morerere, nec plus tibi laudis Philippicae adferre potuerunt quam discussus error geueris humani et mentes hominum ad sanitatem tua disputatione reuocatae.
sed concedamus timiditati, quae in sapiente esse non debet: quid ergo ipse in eodem uersaris errore? uideo te terrena et manu facta uenerari: uana esse intellegis et tamen eadem facis quae faciunt ii quos ipse stultissimos confiteris.