Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

non sum equidem tam iniquus, ut eos putem diuinare debuisse ut ueritatem per se ipsos inuenirent, quod ego fieri non posse confitear, sed hoc ab iis exigo quod ratione ipsa praestare potuerunt.

facerent enim prudentius, si et intellegerent esse aliquam ueram religionem et falsis inpugnatis aperte pronuntiarent eam quae uera esset ab hominibus non teneri. sed mouerit eos fortasse illut, quod si qua esset uera religio, exereret se ac uindicaret nec pateretur esse aliut quicquam.