Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam isti fragilium cultores quamuis sint inepti, quia caelestia constituunt in rebus corruptibilibus atque terrenis, aliquid tamen sapientiae retinent et habere ueniam possunt, qui summum hominis officium etsi non re ipsa, tamen proposito tenent, siquidem hominum atque mutorum uel solum uel certe maximum in religione discrimen est.
hi uero quanto fuerunt sapientiores, quod intellexerunt falsae religionis errorem, tanto sunt facti stultiores, quod esse aliquam ueram non putauerunt.
itaque quoniam facilius cst de alienis iudicare quam de suis, dum aliorum praecipitium uident, non prospexerunt quid ante pedes suos esset.
in utraque igitur parte et summa stultitia inuenitur et odor quidam sapientiae, ut possis dubitare quos dicas potissimum stultiores, illosne qui falsam religionem suscipiunt an eos qui nullam.
sed ut dixi uenia coucedi potest inperitis et qui se sapientes non esse fateantur: iis uero non potest, qui sapientiam professi stultitiam potius exhibent.
non sum equidem tam iniquus, ut eos putem diuinare debuisse ut ueritatem per se ipsos inuenirent, quod ego fieri non posse confitear, sed hoc ab iis exigo quod ratione ipsa praestare potuerunt.
facerent enim prudentius, si et intellegerent esse aliquam ueram religionem et falsis inpugnatis aperte pronuntiarent eam quae uera esset ab hominibus non teneri. sed mouerit eos fortasse illut, quod si qua esset uera religio, exereret se ac uindicaret nec pateretur esse aliut quicquam.
uidere enim nullo modo poterant quare aut a quo et quemadmodum religio [*](BRSHPV] 1 fragili P1, carr. P2? 2 quam\'uis\' p2 enepti P1, corr. P2, sic saepius qui BSH cormptilibus R 3 aliquit. B, sic saepe tamell] tamen se habere P 4 quia coni. 1\'hilo 5 res S atque expunx. m. post. R 7 hii P 8 religiones P1, corr. P2 errore S facti (c ex alia litt., i in ras. ex o) B 9 putauerunt s. l. ex potuerunt V quoniam] quia SH 11 prospe\'xe\'runt P2 suos pedes R 15 illperitis (s add. m. 2) P et om. H 16 sapielltis V fatelltur H iis R\', liis BRISHV, *iis (h er.) P 18 illiqus B, iniquis (-qs) S putes S diuinari (i final. ex e) B debuisse1 potuisse edd. W se om. H confiteor SH 20 iis RI, his R2 cum cett. 21 et om. H 22 ueram om. B religionem add. Aldinac pronuntiarunt S 2:3 esset] esset et P 24 quod om. RH esse P1, corr. P2 25 aduindicaret (om. ac) H uideri H 26 poterat H et] aut B)