Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique alio loco religiones et cultus deorum inane esse officium confitetur:

  1. nec pietas ulla est uelatum saepe uideri
  2. uertere se ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  3. et procumbere humi prostratum et pandere palmas
  4. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  5. spargere quadrupedum nec uotis nectere uota.
quae profecto si cassa sunt, non oportet sublimes et excelsos animos auocari atque in terram premi, sed nihil aliut quam caelestia cogitare.

inpugnatae sunt ergo a prudentioribus falsae religiones, quia sentiebant esse falsas, sed non est inducta uera, quia qualis aut ubi esset ignorabant.