Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
at enim praesentes non nisi ad imagines suas adsunt. ita plane: quemadmodum uulgus existimat mortuorum animas circa tumulos et corporum suorum reliquias oberrare.
set tamen postquam deus ille praesto esse coepit, iam simulacro eius opus non est. quaero enim, si quis imaginem hominis peregre constituti contempletur saepius, ut ex ea solacium capiat absentis, num idem sanus esse uideatur, si eo reuerso atque praesente in contemplanda imagine perseueret eaque potius quam ipsius hominis aspectu frui uelit?
minime profecto. et tamen hominis imago necessaria tum uidetur, cum procul abest, superuacua futura, cum praesto est, dei autem, cuius numen ac spiritus ubique diffusus abesse numquam potest, semper utique superuacua est.
sed uerentur ne omnis illorum religio inanis sit et uana, si nihil in praesenti uideant quod adorent, et ideo simulacra constituunt, quae quia mortuorum sunt imagines, similia sunt mortuis: omni enim sensu carent.
dei autem m aeternum umentis uiuum et sensibile debet esse simulacrum. quod si a similitudine id nomen accepit, qui possunt ista simulacra deo similia iudicari quae nec sentiunt nec mouentur? itaque simulacrum dei non illut est quod, digitis hominis ex lapide aut aere aliaue materia fabricatur, sed ipse homo, quoniam et sentit et mouetur et multas magnasque actiones habet.
nec intellegunt homines ineptissimi quod, si sentire simulacra et moueri possent, ultro adoratura hominem fuissent a quo sunt expolita: quae [*](B(G)RSHPV] 1 audientibus BG 2 uisi S quemadmodum om. S 6 contemplatur R 7 saepe SH nt edd., et C absentis (s in ras. ex a ?) P 8 contemplandam imaginem BO 9 eaqua[e] 0, eaqn*e (a er.)P 10 ue*lit (1 er.) B, uellit 0 11 at (ad Н) superuacua SH in futum cum pre[s] desinit codicis 0 pag. 14 (7), sequitur pag. 15 (65) paene tota lecta incipiens a [Presto] (sic) 12 autem] est S nomen SHP ac] a V 13 nusquam S superuacua] imago superuacua H 14 om∗nis (i er.) P, omnes H uana] uacua V 15 in om. P 17 omnes H uiuens H, uinentes P1, corr. P2 18 ad similitudine S 19 qui] quomodo OH 21 est illud P aere] ex aero H 22 fabrica*tur (n er.) R ante et mouetur hoc et mouet Rl, del. R2 23 rationes BG habeat G, habent H nee] hec S 24 quod si] non recte explicat locum Wichertus, lat. Stillehre pay. 404 sentire simulacra] simulacra deorum sentirent BG 25 adoratur⌈a⌉ B2 hominum B1, corr. B2 expoli∗ta (a? er.) P )
homo igitur illorum quasi parens putandus est, per cuius manus nata sunt, per quem figuram speciem pulchritudinem habere coeperunt, et ideo melior qui fecit quam illa quae facta sunt.
et tamen factorem ipsum nemo suspicit aut ueretur: quae fecit timent, tamquam possit plus esse in opere quam in opifice.