Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
iuuat igitur uelut in aliqua sublimi specula constitutum, unde uniuersi exaudire possint, Persianum illud proclamare :
caelum potius intuemini, ad cuius spectaculum uos excitauit ille artifex uester deus.
- o curuae in terris animae et caelestium inanes
!
ille uobis sublimem uultum dedit, uos in terram curuamini, uos altas mentes et ad parentem suum cum corporibus suis erectas ad inferiora deprimitis tamquam uos paeniteat non quadrupedes esse natos.
tas non est caeleste animal cum terrenis in terramque uergentibus coaequari. quid uos beneficiis caelestibus orbatis pronique in humum uestra sponte procumbitis? humi enim miseri uolutamini, cum deorsum quaeritis quod in sublimi quaerere debuistis.
nam ista mortalium digitorum ludicra et fragilia figmenta ex quolibet materiae genere formata quid aliut sunt nisi terra ex qua nata sunt?
quid ergo rebus inferioribus subiacetis? quid capitibus uestris terram superponitis? cum enim uos terrae submittitis humilioresque facitis, ipsi uos ultro ad inferos mergitis ad mortemque damnatis, quia nihil est inferius et humilius terra nisi mors et inferi.
quae si effugere [*](AUCTOliES 5] II 61. § 19 ss.] cf. Cyprian, ad Demetr. c. 16. ) [*](BRSIIPV] 1 ante iuratiouabilia er. iuratiouabili P iurationalia R, in∗rationalia (0 er.) V exanimata (ta s. I. R1) BR, exa⌊nim⌋a V2 2 a] e H caelo] dõ P iubat H ueluti P sublimis S spectacula (exp. m. 3) B 3 uuiuersi] uel uuiuersi SH possunt H illu S 5 o curas hominum o (0 om. S) quantum est iu rebus iuaue (Pers. 1, 1) SP, sequitur in S uersus qui supra est 2, 61, omissus in P terris B cum codd. Persii, terras cett. ti potius om. P a⌈d⌉ B1 exspectaculum Y uox V1 7 post uobis er. ille P sublimes B, subliiu S, sublimen V sublime (~ m. 2) dedit uos I uultum (uos in ras. m. 2, uultum add. m. 2) P uultus B 8 curuamin⌈i⌉ R2 alta S 9 suis V, om. cett. et edd., sed cf. Epit. 05, 3 corporis sui depraemitis P 10 paeniteat (pen- S) uos quadmpedes non SH quadripedes Vac 14 quos ut uid. Bx, in ras. corr. B-f 15 digitoruiu om. P ludricra P 10 ex] et P ialiud Suut, V7 17 \'ex\' P2 18 subicitis R 19 enim] ergo V terra Pcorr. P1 humilioresque facitis om. P 20 alt. ad orH. P mortemque (exp.m.2)P 21 \'et\' P2 humili⌈u⌉s S2)
contemnere autem et calcare terram nihil aliut est quam simulacra non adorare, quia de terra ficta sunt, item diuitias non concupiscere, uoluptates corporis spernere, quia opes et corpus ipsum cuius hospitio utimur terra est. uiuum colite, ut uiuatis: moriatur enim necesse est qui se suamque animam mortuis adiudicauit.
Sed quid prodest ad uulgus et ad homines inperitos hoc modo contionari, cum uideamus etiam doctos ac prudentes uiros, cum religionum intellegant uanitatem, nihilo minus tamen in iis ipsis quae damnant colendis nescio qua prauitate perstare? intellegebat Cicero falsa esse quae homines adorarent.
nam cum multa dixisset quae ad euersionem religionum ualerent, ait tamen non esse illa uulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis extinguat.