Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid inter se tam contrarium quam statuarium despicere, statuam adorare et eum ne in conuictum quidem admittere qui tibi deos faciat? quam ergo uim, quam potestatem habere possunt, cum ipse qui fecit illa non habeat? sed ne haec quidem dare iis potuit quae habebat, uidere audire loqui moueri.
quisquamne igitur tam ineptus est, ut putet aliquid esse in simulacro dei, in quo ne hominis quidem quicquam est praeter umbram ? sed haec nemo considerat: infecti sunt enim persuasione (uana) ac mentes eorum penitus sucum stultitiae perbiberunt.