Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quae igitur amentia est aut ea fingere quae ipsi postmodum timeant aut timere quae finxerint? \'non ipsa\' inquiunt \'timemus, sed eos ad quorum imaginem ficta et quorum nominibus consecrata sunt.\' nempe ideo timetis, quod eos in caelo esse arbitramini: neque enim, si dii sunt, aliter fieri potest.

cur igitur oculos non in caelum tollitis et aduocatis eorum nominibus in aperto sacrificia celebratis? cur ad parietes et ligna et lapides potissimum quam illo spectetis, ubi eos esse credatis? quid sibi templa, quid arae uolunt, quid denique ipsa simulacra, quae aut mortuorum aut absentium monumenta sunt?

nam omnino fingendarum similitudinum ratio idcirco ab hominibus inuenta est, ut posset eorum memoria retineri qui uel morte subtracti uel absentia fuerant separati.

deos igitur in quorum numero reponemus? si in mortuorum, quis tam stultus ut colat? si in absentium, colendi ergo non sunt, si nec uident quae facimus nec audiunt quae precamur.

si autem dii absentes esse non possunt, qui quoniam diuini sunt, in quacumque parte mundi fuerint, uident et audiunt uniuersa, superuacua sunt ergo simulacra illis ubique praesentibus, [*](EPITOME c. 2 passim] c. 20, 2. 4 s. 9-11. 15. ) [*](B(G)RSHPV] 1 quae Yt, er. et s. l. corr. V2 2 significent SH mente S hominum ut uid. V1, in ras. corr. V7 ⌈co⌉ P2 3 quo* (d er.) V uultu 11 pt om. P 4 dobot] det Rx 5 et nominis om. P rationes SPt, corr. P7 7 maius in mg. V 8 ⌊igitur aimentia V3 9 finxerint (x in ras. ex cs ?) B2, finxerunt R, fincxerint H 10 imagine S facta BP 12 arbitremini H 13 pt] sed B nominibus eomm S in (exp. m. 2) eorum P 15 potius Heumannus qua (ã in ras. ex e ? m. 2) V illosl petitis B1, illo. I spe⌈c⌉tetis B3 16 creditis H quid sibi — uolnnt om. S 17 monimenta (i ex u) R2 18 ab [Omnin](o) incipit codicis G pag. 14 (7) paene tota lecta fingendorum B 19 possit BG 20 uel qui R alt. uel om. P 22 in om. H 23 audient H 24 di G ) [*]( 7* )

100
cum satis sit audientium nomina precibus aduocare.

at enim praesentes non nisi ad imagines suas adsunt. ita plane: quemadmodum uulgus existimat mortuorum animas circa tumulos et corporum suorum reliquias oberrare.

set tamen postquam deus ille praesto esse coepit, iam simulacro eius opus non est. quaero enim, si quis imaginem hominis peregre constituti contempletur saepius, ut ex ea solacium capiat absentis, num idem sanus esse uideatur, si eo reuerso atque praesente in contemplanda imagine perseueret eaque potius quam ipsius hominis aspectu frui uelit?