Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Peracta est nisi fallor magna et difficilis suscepti operis portio et maiestate caelesti suggerente nobis dicendi facultatem muetera.tos depulimus errores.
nunc uero maior nobis ac difficilior cum philosophis proposita luctatio est, quorum summa doctrina et eloquentia quasi moles aliqua mihi opponitur. [*](B(G)RpHPV] 1 religione H 2 ubi\'cum\'que (cum m. 1 uel 2) B simutachnnn JB 3 ex om. R diuini\'s\' P2 rebus] in rebus R in] e Bl, corr. B3 i 4 carent] apparent B religione B1, religiones B2, religiones B3 pst potest (exp. m. 2) V 5 fuit B\', corr. B3 quod quidem — potest OM. jR 6 enim ow. V 8 fuco] facie B metitur (~ Mt. 2) V 9 imitatio (pr. i ea\' e m. 2) P 10 mim\' (\' w. 2) V 13 habent B 14 infernam (exp. M. 2) P 15 rationis (alt. i ex e Mt. 2) P statutus (exp. m. 2)V 16 \'ac* (s. l. nt. 2) semper adtendere B a Qui fecerit incipit codicis C p. 39 (5) paene rota lecta 17 hic (ante homo) otM. H 18 quadripedis P 19 instantem V ac rectum] arrectum V fecerit B\' (er exp. B3) G agnoaeht (g ex c M!. 2) P 20 ni H 21 caeleste B\' (corr. B3) <? 22 inuete**ratos H nobis oMt. B1 (post difficilior s. l. add. B3) G 24 quasi] quales B\', corr. B3 mihi oMt. P a ponitur (fol. 52b) usque od fateantur (176, 11) multas litteras euanidas renouauit w. 3 B )
nam ut illic multitudine ac prope consensu omnium gentium premebamur, ita hic auctoritate praestantium omni genere laudis uirorum.
quis autem nesciat plus esse momenti in paucioribus doctis quam in pluribus inperitis?
sed non est desperandum istos quoque de sententia. deo et ueritate ducibus posse depelli nec tam pertinaces fore arbitror, ut clarissimum solem sanis ac patentibus oculis uidere se negent.