Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nunc autem patitur homines errare et aduersum se quoque inpios esse, ipse iustus et mitis et patiens. nec enim fieri potest ut non is in quo perfecta. sit uirtus, sit etiam perfecta.
patientia. unde quidam putant ne irasci quidem deum omnino, quod adfectibus, qui sunt perturba-tiones animi, subiectus non sit, quia fragile est omne animal quod adficitur et commouetur. quae persuasio ueritatem ac religionem funditus tollit.