Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hi porro incesti ac uagi spiritus ut turbent omnia et errores humanis pectoribus offundant, serunt ac miscent falsa cum ueris. ipsi enim caelestes multos esse finxerunt unumque omnium regem Iouem eo, quod multi sint in caelo spiritus angelorum et unus dominus ac parens omnium deus: sed ueritatem mentitis nominibus inuolutam ex oculis abstulerunt.

nam deus, ut m principio docui, neque nomine, cum solus sit, eget neque angeli, cum sint inmortales, dici se deos aut patiuntur aut uolunt: quorum. unum solumque officium est seruire nutibus dei nec omnino quicquam nisi iussu facere.

sic enim mundum regi a deo dicimus ut a rectore prouinciam: cuius apparitores nemo socios esse in regenda. prouincia dixerit, quamuis illorum ministerio res geratur.