Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
hi porro incesti ac uagi spiritus ut turbent omnia et errores humanis pectoribus offundant, serunt ac miscent falsa cum ueris. ipsi enim caelestes multos esse finxerunt unumque omnium regem Iouem eo, quod multi sint in caelo spiritus angelorum et unus dominus ac parens omnium deus: sed ueritatem mentitis nominibus inuolutam ex oculis abstulerunt.