Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

idcirco etiam humanas hostias excogitauerunt, ipsi hostes generis humani, ut quam multas deuorent animas.

Dicet aliquis \'cur ergo deus haec fieri patitur nec tam malis succurrit erroribus?\' ut mala cum bonis pugnent, ut uitia sint aduersa uirtutibus, ut habeat alios quos puniat, alios quos honoret. ultimis enim temporibus statuit de uiuis ac mortuis iudicare; de quo iudicio mihi erit in ultimo libro disputatio.

differt igitur, donec ueniat temporum finis, quo effundat iram suam in potestate ac uirtute caelesti, sicut

  1. uatum praedicta piorum
  2. terribili monitu horrificant.

nunc autem patitur homines errare et aduersum se quoque inpios esse, ipse iustus et mitis et patiens. nec enim fieri potest ut non is in quo perfecta. sit uirtus, sit etiam perfecta.