Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quodsi luno alterum Ganymeden uerebatur, cor iuuentus Romana luit poenas? uel si dii tantummodo duces curant, ceteram multitudinem neclegunt, cur Varro solus euasit qui hoc fecit et Paulus qui nihil meruit occisus est? uidelicet nihil tunc Romanis accidit fatis lunonis iniquae, cum Hannibal duos exercitus populi Romani et astu et uirtute confecit.
nam Juno audere non poterat aut Carthaginem defendere, ubi arma eius et currus fuit, aut Romanis nocere, quia
- progeniem — Troiano a sanguine duci
- audierat, Tyrias olim quae uerteret arces.
sed illorum sunt isti lusus, qui sub nominibus mortuorum delitiscentes uiuentibus plagas tendunt. itaque siue illut periculum quod imminet uitari potest, uideri uolunt id placati auertisse, siue non potest, id agunt ut propter illorum contemptum accidisse uideatur. ita sibi aput homines qui eos nesciunt auctoritatem pariunt ac timorem.