Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

in oraculis autem uel maxime fallunt, quorum praestrigias profani a ueritate intellegere non possunt, ideoque ab ipsis adtribui putant et imperia et uictorias et opes et euentus prosperos rerum, denique ipsorum nutu saepe rem publicam periculis inminentibus liberatam, quae pericula et responsis denuntiauerint et sacrificiis placati auerterint.

sed omnia ista fallaciae sunt. nam cum dispositiones dei praesentiant, quippe qui ministri eius fuerunt, interponunt se in his rebus, ut quaecumque a deo uel facta sunt uel fiunt, ipsi potissimum facere aut fecisse uideantur, et quotiens alicui populo uel urbi secun- , dum dei statutum boni quid inpendet, illi se id facturos uel prodigiis uel somniis uel oraculis pollicentur, si sibi templa, si honores, si sacrificia tribuantur. quibus datis cum illut acciderit quod necesse est, summam sibi pariunt uenerationem.