Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

offundunt itaque tenebras et ueritatem caligine obducunt, ne dominum, ne patrem suum norint, et ut facile inliciant, in templis se occulunt et sacrificiis omnibus praesto adsunt eduntque saepe prodigia, quibus obstupefacti homines fidem commodent simulacris diuinitatis ac numinis.

inde est quod ab augure lapis noua-cula incisus est, quod Iuno Veiens migrare se Romam uelle respondit, quod Fortuna Muliebris periculum denuntiauit, quod Claudiae manum nauis secuta. est, quod in sacrilegos et Iuno nudata et Locrensis Proserpina. et Ceres Milesia uindicauit et Hercules de Appio et Iuppiter de Atinio et Minerua. do Caesare, hinc quod serpens urbem Romam pestilentia liberauit Epidauro accersitus.