Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Eorum inuenta sunt astrologia et haruspicina et auguratio et ipsa quae dicuntur oracula et necromantia. et ars magica et quidquid praeterea malorum exercent homines uel palam uel occulte: quae omnia per se falsa sunt, ut Sibylla Erythraea testatur:
- έπεὶ πλάνα πάντα τάδ\' έστιν,
- ὅσσαπερ ἄϕρονες ἄνδρες έρευνῶσιν ϰατὰ ήμαρ
.