Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quarum omnium fallaciarum ratio expertibus ueritatis obscura est. prodesse enim putant eos, cum nocere desinunt, qui nihil possunt aliut quam nocere.

dicat fortasse aliquis colendos ergo esse, ne noceant, siquidem possint nocere. nocent illi quidem, sed iis a quibus timentur, quos manus dei potens et excelsa. non protegit, qui profani sunt a sacramento ueritatis. iustos autem id est cultores dei metuunt.

, cuius nomine adiurati de corporibus excedunt: quorum uerbis tamquam flagris uerbera.ti non modo daemonas esse se confitentur, sed etiam nomina sua edunt, illa. quae in templis adorantur. quod plerumque coram cultoribus suis faciunt, non utique in obprobrium religionis, sed honoris sui, quia nec deo per quem adiurantur nec iustis quorum uoce torquentur mentiri possunt.