Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

qui autem sunt ex his procreati quia neque angeli neque homines fuerunt, sed mediam quandam naturam gerentes, non sunt ad inferos recepti sicut in caelum parentes eorum.

ita duo genera daemonum facta sunt, unum caeleste, alterum terrenum. hi sunt immundi spiritus, malorum quae geruntur auctores, quorum idem diabolus est princeps.

unde illum Trismegistus daemonia-rchen uocat. daemonas autem grammatici dictos aiunt quasi δαή- μονας, id est peritos ac rerum scios: hos enim putant deos esse. sciunt illi quidem futura multa, sed non omnia, quippe quibus penitus consilium dei scire non liceat, et ideo solent responsa in ambiguos exitus temperare.

eos poetae et sciunt esse daemonas et locuntur. Hesiodus ita tradit: [*](EPITOME 12 dMmoaiarchen] c. 24, 1. 16 s. et — temperare] c. 23, 7 ut — deludant. 17—164, 2] c. 23, 1. ) [*](AUTORES 12 Trismegistus] ? 13 grammRttci] cf. uetera lexica (ex Platon. Cratyl. 398 B). ) [*](EXPILATORES 13-15] Isidor. orig. VIII 11,15. ) [*](BRpHPV] 1 possent fe ex o M. 1 ?) P 2 com**morantes (me er.) B, omnes commorantes P 3 jpsa< V2 4 in quibus H 5 ceciderunt] ceciderunt rursus R ⌜eos⌝ B* 6 \'§3!tellites (2 litt. s. l. er.) B 7 quia om. P 8 naturam] notitiam B\', corr. B3 ad] apud H 9 demonum B, sic saepissime omnes codd.; ex demonium hoc d*mmium F m. 2, illud restituit Ht..3 e supra o et o supra pr. i addens facta (f ex p) H2 10 post sunt s. l. ut P2 caelestem P hii PV inmundi* (s er.) H 11 spiritus malorum] spiritis spiritus malorum in ras. ex 15 litt. F* matorumq; P gerentur H1 actores R 12 trismegitus B\', trismegeWtus B2 daemoniarchen Epit. 24,1, demoniarchen (r s. l. V) BRHV, daemoniarchem P, δαιμοιρχην edd., sed c/\'. 16, 12 13 demones B ΔΑΠ- MONAC r, ΔΗΜΟΝΑC JM, dammonas H, de̢monas P 14 hoc F 17 ot om. H 18 demones B, daemones H et] ut H loquuntur HP esiodus BHVactradidit H ) [*]( II* )

164
  1. τοὶ μὲν δαίμονές εἰσι Διὸς μεγάλου διὰ βουλὰς
  2. ἐσθλοί, ἐπιχθόνιοι, ϕύλαϰες θνητῶν ἀνθρώπων
  3. .

quod idcirco dictum est, quoniam custodes eos humano generi deus miserat; sed et ipsi, cum sint perditores hominum, custodes tamen se uideri uolunt, ut ipsi colantur et deus non colatur.

philosophi quoque de his disserunt. nam Plato etiam naturas eorum in Symposio exprimere conatus est et Socrates esse circa se adsiduum daemona loquebatur, qui puero sibi adhaesisset, cuius nutu et arbitrio sua uita regeretur.

ma.gorum quoque ars omnis ac potentia horum adspirationibus constat, a quibus inuoca-ti uisus hominum praestigiis obcaecantibus fallunt, ut non uideant ea quae sunt et uidere se putent illa quae non sunt.

hi ut dico spiritus contaminati ac perditi per omnem terram uagantur et in solacium perditionis suae perdendis hominibus operantur.