Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

itaque illos cum hominibus commorantes dominator ille terrae fallacissimus consuetudine ipsa paulatim ad uitia pellexit et mulierum congressibus inquinauit.

tum in caelum ob peccata quibus se inmerserant non recepti ceciderunt in terram. sic eos diabolus ex angelis dei suos fecit satellites ac ministros.

qui autem sunt ex his procreati quia neque angeli neque homines fuerunt, sed mediam quandam naturam gerentes, non sunt ad inferos recepti sicut in caelum parentes eorum.

ita duo genera daemonum facta sunt, unum caeleste, alterum terrenum. hi sunt immundi spiritus, malorum quae geruntur auctores, quorum idem diabolus est princeps.

unde illum Trismegistus daemonia-rchen uocat. daemonas autem grammatici dictos aiunt quasi δαή- μονας, id est peritos ac rerum scios: hos enim putant deos esse. sciunt illi quidem futura multa, sed non omnia, quippe quibus penitus consilium dei scire non liceat, et ideo solent responsa in ambiguos exitus temperare.