Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

qui quomam spiritus sunt tenues et inconprehensibiies, insinuant se corporibus hominum et occulte in uisceribus operati ualetudinem uitiant, morbos citant, somniis animos terrent, mentes furoribus quatiunt, ut homines his malis cogant ad eorum auxilia decurrere.

Quarum omnium fallaciarum ratio expertibus ueritatis obscura est. prodesse enim putant eos, cum nocere desinunt, qui nihil possunt aliut quam nocere.