Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
hos in suis penetralibus consecrant, his cotidie (uina.) profundunt, et scientes daemonas uenerantur quasi terrestres deos et quasi depulsores malorum quae ipsi faciunt et mroga.ut.
qui quomam spiritus sunt tenues et inconprehensibiies, insinuant se corporibus hominum et occulte in uisceribus operati ualetudinem uitiant, morbos citant, somniis animos terrent, mentes furoribus quatiunt, ut homines his malis cogant ad eorum auxilia decurrere.
Quarum omnium fallaciarum ratio expertibus ueritatis obscura est. prodesse enim putant eos, cum nocere desinunt, qui nihil possunt aliut quam nocere.
dicat fortasse aliquis colendos ergo esse, ne noceant, siquidem possint nocere. nocent illi quidem, sed iis a quibus timentur, quos manus dei potens et excelsa. non protegit, qui profani sunt a sacramento ueritatis. iustos autem id est cultores dei metuunt.