Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
haec fuit prima gens quae deum ignoranit, quoniam princeps eius et conditor cultum dei a patre non accepit maledictus ab eo: itaque ignorantiam diuinitatis minoribus suis reliquit.
ab hac gente proximi quique populi multitudine increscente fluxerunt. ipsius autem patris posteri Hebraei dicti: penes quos religio dei resedit.
sed et ab his postea multiplicato in inmensum numero cum eos angustiae locorum suorum capere non possent, tum adulescentes uel missi a parentibus uel sua sponte, cum rerum penuria cogeret, profugi ad quaerendas sibi nouas sedes huc atque illuc dispersi omnes insulas et orbem totum repleuerunt et a stirpe sanctae radicis auulsi nouos sibi mores atque instituta pro arbitrio condiderunt.