Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ceteri autem qui per terram dispersi fuerant admirantes elementa mundi, caelum solem terram mare, sine ullis imaginibus ac templis uenerabantur et his sacrificia in aperto celebrabant, donec processu temporum potentissimis regibus templa et simulacra fecerunt eaque uictimis et odoribus colere instituerunt. sic aberrantes a notitia dei gentes esse coeperunt.
errant igitur qui deorum cultus ab exordio rerum fuisse contendunt et priorem esse gentilitatem quam dei religionem, quam putant posterius inuentam, quia. fontem atque originem ueritatis ignorant. nunc ad principium mundi reuertamur.
Cum ergo numerus hominum coepisset increscere, prouidens deus ne fraudibus suis diabolus, cui ab initio dederat terrae potestatem, uel corrumperet homines uel disperderet, quod in exordio fecerat, misit angelos ad tutelam cultumque generis humani: quibus praecepit ante omnia, ne terrae contagione maculati substantiae caelestis amitterent dignitatem. scilicet id eos facere prohibuit quod sciebat esse facturos, ut [*]( 6 mox — aperiemus] c. 16. ) [*](EPITOME 17—163, 6] c. 22, 6. 9-11. ) [*](AUCTORES c. 14. 15] cf. Minue. Fel. c. 26, 7 ss.; 27. ) [*](BRpHPV] 1 neque domiciliis] domiciliis non R pro aeris qualitate R supra nec ullis add. ł enT, sed lectio non satis certa, F 2 ⌜n⌝ubibus V2 obtexitur H cursus (alt. s ex m) H2 3 defectus P edd., sed c/\'. Epit. 21, 4 uenerantur B libentius Volkmannus, epist. gratul. pag. 6 4 intuentes B portificas V 5 commenti** (\'ti er.) B 6 actores jR 7 fuerunt BPV, uix recte ammirantes V, in ras. corr. V2 sole C w. 2) H 9 hiis P 11 aberrantis B\', corr. B2 12 dei om. P i di 17 cur F\', cit* V2 hominis R 18 zabulus B\', zabulus B2, zabulus B3 19 hominem P 20 exordio] exordio rerum B 21 quibus] quibus quia liberum arbitrium erat datum B 22 maculati* (s er.) H 23 id eos] ideo et is P )
itaque illos cum hominibus commorantes dominator ille terrae fallacissimus consuetudine ipsa paulatim ad uitia pellexit et mulierum congressibus inquinauit.
tum in caelum ob peccata quibus se inmerserant non recepti ceciderunt in terram. sic eos diabolus ex angelis dei suos fecit satellites ac ministros.
qui autem sunt ex his procreati quia neque angeli neque homines fuerunt, sed mediam quandam naturam gerentes, non sunt ad inferos recepti sicut in caelum parentes eorum.
ita duo genera daemonum facta sunt, unum caeleste, alterum terrenum. hi sunt immundi spiritus, malorum quae geruntur auctores, quorum idem diabolus est princeps.
unde illum Trismegistus daemonia-rchen uocat. daemonas autem grammatici dictos aiunt quasi δαή- μονας, id est peritos ac rerum scios: hos enim putant deos esse. sciunt illi quidem futura multa, sed non omnia, quippe quibus penitus consilium dei scire non liceat, et ideo solent responsa in ambiguos exitus temperare.