Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Empedocles, quem nescias utrumne inter poetas an inter philosophos numeres, quia de rerum natura uersibus scripsit ut aput Romanos Lucretius et Varro, quattuor elementa constituit, ignem aerem aquam terram, fortasse Trismegistum secutus, qui nostra, corpora ei his quattuor elementis constituta. esse dixit a deo:
habere namque in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae, et neque ignem esse neque aerem neque aquam neque terram. quae quidem falsa non sunt: nam terrae ratio in carne est,. umoris in sanguine, aeris in spiritu, ignis in calore uitali.
sed neque sanguis a corpore secerni potest sicut umor a terra neque calor uitalis a spiritu sicut ignis ab aere: adeo rerum omnium duo sola reperiuntur elementa, quorum omnis ratio in nostri corporis fictione conclusa est.