Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Empedocles, quem nescias utrumne inter poetas an inter philosophos numeres, quia de rerum natura uersibus scripsit ut aput Romanos Lucretius et Varro, quattuor elementa constituit, ignem aerem aquam terram, fortasse Trismegistum secutus, qui nostra, corpora ei his quattuor elementis constituta. esse dixit a deo:

habere namque in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae, et neque ignem esse neque aerem neque aquam neque terram. quae quidem falsa non sunt: nam terrae ratio in carne est,. umoris in sanguine, aeris in spiritu, ignis in calore uitali.

sed neque sanguis a corpore secerni potest sicut umor a terra neque calor uitalis a spiritu sicut ignis ab aere: adeo rerum omnium duo sola reperiuntur elementa, quorum omnis ratio in nostri corporis fictione conclusa est.

ex rebus ergo diuersis ac repugnantibus homo factus est sicut ipse mundus ex luce ac tenebris, ex uita et morte: quae duo inter se pugnare in homine praecepit, ut si anima superauerit quae oritur ex deo, sit inmortalis et in perpetua luce uersetur, si autem corpus uicerit animam dicionique subiecerit, sit in tenebris sempiternis et in morte.

cuius non ea uis est ut iniustas animas extinguat omnino, sed ut puniat in aeternum. eam poenam mortem secundam nominamus, quae est et ipsa perpetua. sicut et inmortalitas.

primam sic definimus: mors est naturae animantium dissolutio, uel ita: mors est corporis animaeque [*]( 2diximus] c.l0,3. ) [*](AUCTORES 2—5] cf. Quintil. 1 4,4. 6 Trismegistum] ap. Stob. flori!. 11, 23 init. Tx δὲήμέτερα σώματα — οὐδὲν ὰληθές. ) [*](EXPILATORES 11 s.] Isidor. orig. XI 1, 16; de different. rer. XVII 48 ) [*](BRpHPV°1 e oM!. 77 oritur e caelo R 2 ex limo P forma tu R enpedocles J3 empedo clesqe V2 4 uensib; scripsit, V2 5 ignem] id est ignem BP 6 trismegestum B, trnnegistum R 7 dixit esse B 8 in se m mg. V2 11 cst et 77 13 secernij separari B 14 a] ab B 17 mundus] mundus ex bono ct malo R ipsi 77 20 inmortali∗∗s (ta er.) B perpetua in H 22 est om. H ut V2 25 et ante inmortalitas om. H primum V 26 mors — seductio om. H )

157
seductio; secundam uero sic: mors est aeterni doloris perpessio, uel ita: mors est animarum pro meritis ad aeterna supplicia damnatio. haec mutas pecudes non adtingit, quarum animae non ex deo constantes, sed ex communi aere morte soluuntur.

in hac igitur societate caeli atque terrae, quorum effigies expressa est in homine, superiorem partem tenent ea quae sunt dei, anima scilicet quae dominium corporis habet, inferiorem autem ea quae sunt diaboli, corpus utique, quod quia terrenum est, animae debet esse subiectum sicut terra caelo.