Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

aitenim, aput Aegyptios pro annis menses haberi, ut non solis per duodecim signa. circuitus faciat annum, sed luna, quae orbem illum signiferum triginta. dierum spatio lustrat. quod argumentum perspicue falsum est: nemo enim tunc millesimum annum trans-

gressus est, nunc uero qui ad centesimum perueniunt, quod fit saepissime, mille certe ac ducentis mensibus uiuunt. et auctores idonei tradunt ad centum uiginti annos perueniri solere.

sed quia ignorabat Varro cur aut quando esset uita hominis deminuta, ipse deminuit, cum sciret, mille et qua.drmgentis mensibus posse hominem uiuere.

Deus autem postea cum uideret orbem terrae malitia et sceleribus obpletum, statuit humanum genus diluuio perdere. sed tamen ad multitudinem reparandam delegit unum, quod corruptis omnibus singulare iustitia supererat exemplum.

hic cum sescentorum esset annorum, fabrica-uit arcam, sicut ei praeceperat deus, in qua ipse cum coniuge ac tribus filiis totidemque nuribus reseruatus est, cum aqua uniuersos montes altissimos operuisset.

deinde orbe siccato exsecratus iniustitiam prioris saeculi deus, ne rursus longitudo uitae causa esset excogitandorum malorum, paulatim per singulas progenies deminuit hominis aetatem atque in centum et uiginti annis metam conlocauit, quam transgredi non liceret.

ille uero cum egressus esset ex arca, sicuti sanctae litterae docent, terram [*](EPITOME 22-24] c. 22. 5. ) [*](.BRpHPV] 1 cur — ait enim] ȧι̇ṫ enim (axp. Mt. 3), deinde 3 uersus uacuos reliquit Mt. jf, uerba cum (sic) putarentur — ait enim add. Mt. 3 B putarent P annis B (t. e. B3) P 2 annos B\', corr. B* 3 circuitu H 4 lunae BH 5 est ante perspicue, ont. post falsum H 6 tum B, fort. recte milesimum JPF transgressum V, in ras. corr. V2 7 est om. P centesimum annum H 9 actores R C et XX R, centum et uiginti H peruenire RP 11 diminuta. B et ow. B supra quadringentis CMM. quadraginta B3 13 malitiae P 14 diiluuio B\' (pr. 1 del. B3 H 15 diligit H 16 singulari H superaret H 17 J)C P2,sexcentorum V archa jR, pariter §4 ei otn. R 18 ac] et H 19 seruatus P 20 exsecratur B1, corr. B3 21 rursum B, russus V 22 diminuit JT 24 licet B 25 sicut .B, sicut⌜i⌝ H2 sanctae litterae] sSi sese P)

161
studiose coluit ac uineam sua manu seuit. unde arguuntur qui auctorem uini Liberum putant. ille enim non modo Liberum, sed etiam Saturnum atque Uranum multis antecessit aetatibus.

qua ei uinea cum primum fructum cepisset, laetus factas bibit usque ad ebrietatem iacuitque nudus. quod cum uidisset unus ei filiis, cui nomen fuit Cham, non texit patris nuditatem, sed egressus etiam fratribus indicauit. at illi sumpto pallio intrauerunt auersis uultibus patremque texerunt.

quae facta cum pater recognosset, abdicauit atque expulit filium. at ille profugus in eius terrae parte consedit quae nunc Arabia, nominatur, eaque terra de nomine eius Chanaan dicta est et posteri eius Chananaei.

haec fuit prima gens quae deum ignoranit, quoniam princeps eius et conditor cultum dei a patre non accepit maledictus ab eo: itaque ignorantiam diuinitatis minoribus suis reliquit.

ab hac gente proximi quique populi multitudine increscente fluxerunt. ipsius autem patris posteri Hebraei dicti: penes quos religio dei resedit.