Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
tum criminator ille inuidens operibus dei omnes fallacias et calliditates suas ad deiciendum hominem intendit, ut ei adimeret inmortalitatem.
et primo mulierem dolo inlexit ut uetitum cibum sumeret, et per ea.m ipsi quoque homini persuasit ut transcenderet dei legem. percepta igitur scientia boni et mali pudere eum nuditatis suae coepit absconditque se a facie dei, quod antea non solebat.