Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
tum dedit ei certa mandata, quae si obseruasset, inmortalis maneret, si transcendisset, morte adficeretur. id autem praeceptum fuit, ut ex arbore una quae fuerat in medio Paradiso non gustaret, in qua posuerat intellegentiam boni ac mali.
tum criminator ille inuidens operibus dei omnes fallacias et calliditates suas ad deiciendum hominem intendit, ut ei adimeret inmortalitatem.