Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
est enim quasi uasculum, quo tamquam domicilio temporali spiritus hic caelestis utatur. utriusque officia sunt, ut hoc quod est ex caelo et deo, imperet, illut uero quod ex terra et diabolo, seruiat.
quod quidem non fugit hominem nequam Sallustium, qui ait: sed nostra omnis uis in a.nimo et corpore sita, est: animi imperio, corporis seruitio magis utimur.
recte, si ita uixisset ut locutus est.
seruiuit enim foedissimis uoluptatibus suamque ipse sententiam uitae prauitate dissoluit. quodsi anima ignis est ut ostendimus, in caelum debet eniti sicut ignis, ne exstinguatur, hoc est ad inmortalitatem, quae in caelo est: et sicut ardere ac uiuere non potest ignis, nisi aliqua pingui materia teneatur in qua habeat alimentum, sic animae materia et cibus est sola iustitia, qua tenetur ad uitam.