Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
uideamus tamen an id ipsum quod dictitant fieri potuerit, ut homines nascerentur e terra. si consideret aliquis quamdiu et quibus modis educetur infans, intelleget profecto non potuisse terrigenas illos pueros sine ullo educatore nutriri.
fuit enim necesse conpluribus mensibus iacere proiectos, donec confirmatis neruis mouere se locumque mutare possent: quod uix intra unius anni spatium fieri potest.
iam uide utrumne infans eodem loco et eodem modo quo effusus est iacere per multos menses ualuerit ac non et umore illo terrae, quem alimenti gratia ministrabat, et sui corporis purgamentis in unum mixtis obrutus corruptasque moreretur?