Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quae si constat idcirco esse tacta, ut animalia recens edita uel haberent alimentum uel non haberent periculum, necesse est ut aliquis diuina nescio qua ratione prouiderit. quis autem potest prouidere nisi deus?
uideamus tamen an id ipsum quod dictitant fieri potuerit, ut homines nascerentur e terra. si consideret aliquis quamdiu et quibus modis educetur infans, intelleget profecto non potuisse terrigenas illos pueros sine ullo educatore nutriri.