Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

demue, quod si ita sit ut dicunt, esse prouidentiam necesse est, et in id ipsum incidunt quod maxime fugiunt.

nondum enim natis animalibus aliquis utique prouidit ut nascerentur, ne orbis terrae desertus atque incultus horreret. ut autem de terra sine officio parentum [*](AUCTORES 1 s.] Aiunt — serendorum] cf. Cic. de legg. I 8, 24. 2-8; 25—153, 4] cf. Lucr. V 783-820. 5] ibid. 808. 11 s.] cf. ibid. 806. 818 s. 13-16] cf. ibid. 793-796. 826-836. ) [*](BRpHPV] 1 ceteris conuersatioaibus B 4 similitudine V 5 terram V cum codd. ZMCf., terrae (t in r(M. B2) BH, terre R, terra P 6 maturassent R, ma.turisseut H temera H .8 lacte H 9 caloris uel frigoris R uel] aut H uel caloris oMt. P ferr∗e (a er.) JB 11 eramH, fort. recte im principio V nec (ante hiemps) otn. ZfV, fort. recte. hiems H aec] aut H 12 sed oMt. P uir P 13 semel] semel aiunt B 15 is H, hiis P 21 coeperat P, coeperit cett. 22 est] esse B 23 l fugifaciunt (corr. m.2) V enim om. B 24 tQCj V2 )

153
nasci possent, necesse est magna ratione esse prouisum; deinde ut umor ille concretus e terra in uarias imagines corporum fingeretur, item ut e folliculis quibus tegebantur accepta uiuendi sentiendique ratione tamquam ei aluo matrum profunderentur, mira inextricabilisque prouisio est.

sed putemus id quoque casu accidisse, illa certe quae secuntur fortuita. esse non possunt, ut terra continuo lacte manaret, ut aeris temperies esset aequalis.

quae si constat idcirco esse tacta, ut animalia recens edita uel haberent alimentum uel non haberent periculum, necesse est ut aliquis diuina nescio qua ratione prouiderit. quis autem potest prouidere nisi deus?