Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

deinde terram ipsam umore quodam qui esset lacti similis exuberasse eoque alimento animantes esse nutritas. quomodo igitur uim frigoris uel caloris ferre aut uitare potuerunt aut omnino nasci, cum sol exureret, frigus adstringeret? \'non erant\' inquiunt \'in principio mundi nec hiemps nec aestas, sed perpetua temperies et uer aequabile.

cur ergo nihil horum fieri etiamnunc uidemus? \'quia semel fieri necessarium fuit ut animalia nascerentur; postquam uero esse coeperunt, concessa. his facultate generandi et terra parere desiit et temporis condicio mutata est.