Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Aiunt certis conuersionibus caeli et astrorum motibus maturitatem quandam extitisse animalium serendorum, itaque terram nouam semen genitale retinentem folliculos ex se quosdam in uterorum similitudinem protulisse — de quibus Lucretius:

  1. crescebant uteri terram radicibus apti —
eosque cum maturuissent, natura cogente ruptos animalia tenera profudisse.

deinde terram ipsam umore quodam qui esset lacti similis exuberasse eoque alimento animantes esse nutritas. quomodo igitur uim frigoris uel caloris ferre aut uitare potuerunt aut omnino nasci, cum sol exureret, frigus adstringeret? \'non erant\' inquiunt \'in principio mundi nec hiemps nec aestas, sed perpetua temperies et uer aequabile.