Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam quoniam est, apparet aliquando coepisse — esse enim nulla res sine exordio potest - et quia coepit, apparet quandoque desiturum; nec enim potest id totum esse inmortale quod ex mortalibus constat.

nam sicut uniuersi per singulos interimus, fieri potest ut aliquo casu omnes simul, uel sterilitate terrarum, quae accidere particulatim solet, uel pestilentia, ubique diffusa, quae singulas urbes aut regiones plerumque populatur, uel incendio in orbem inmisso, quale iam fuisse sub Phaethonte dicitur, uel diluuio aquarum, quale sub Deucalione traditur, cum praeter unum hominem genus omne deletum est.