Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ita rebus omnibus mirabili discriptione compositis regnum sibi aeternum parare constituit et innumerabiles animas procreare, quibus inmortalitatem daret.
tum fecit sibi ipse simulacrum sensibile atque intellegens id est ad imaginis suae formam, qua nihil potest esse perfectius: hominem figurauit ex limo terrae; unde homo nuncupatus est, quod sit fictus ex humo.
denique Plato humanam formam θεοειδῆ esse ait, et Sibylla quae dicit:
- είϰών ὲστ\' ᾰνθρωπος ἐμὴ λόγον ὀρθὸν ἔχουσα
.