Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed cum uideamus singula quaeque animalia quae ante non fuerint esse incipere et esse desinere, necesse est totum genus aliquando esse coepisse et aliquando desiturum esse, quia coepit.
omnia enim tribus temporibus contmen necesse est, praeterito praesenti futuro. praeteriti est origo, praesentis substantia, futuri dissolutio.
quae omnia in singulis hominibus apparent : et incipimus enim, cum nascimur, et sumus, cum uiuimus, et desinimus, cum interimus. unde etiam tres Parcas esse uoluerunt, unam quae uitam hominis ordiatur, alteram quae contexat, tertiam quae rumpat ac finiat. [*](AUCTORES 6 s.] Georg II 340 s. 10 s.] cf. de caelo I 10 (Cic. Acad. II 38, 119; Tusc. I 28, 70). ) [*](EXPILATORES § 20] Isidor. orig. VIII 11, 93. ) [*](B(G)RpHPV] 2 a⌜d⌝ P2 weum B2 3 filosofi quidam BG 4 arti- 6c[i] C 5 de terra om. G illades Bt, illudest\' B3 uirgilianum est V uerginiauum R 6 uirumque otM. F 7 terrea F, terrae P, cf. orta esse de terra 4; ferrea BjRH, [fe]rrea G; ferrea codd. Verg. et Seruius, terrea in Medic. correct., Bentleius 8 ii edd., hi BRH, [hiij C, hii P scatententia C prouidentia G 10 aristotiles R, arestoteles P, hae scripturae frequentes in codd. excepto B se labore BG 11 infuisse desinit codicis G pag. 36 (75) pr. et ont. B 13 sed cum] ac B\', del. et sed cum 8. l. corr. B3 uidemus B 14 fuerunt (-r̃ R) BR ⌜de⌝sinere B2? 15 aliquando esse — quia in ras. P desiturum] desinit utrumque P 16 coeperit e(M. 19 et (ante incipimus) oMt. BP 21 parcas s. JL in partes corr. w. 2, tum parcas s. J. restituit w. 2 F unamqu∗e (a er.) F uita ( m. 2 r 22 contex∗at (s er.) B)
in toto autem genere hominum quia solum praesens tempus apparet, ex eo tamen et praeteritum id est origo colligitur et futurum id est dissolutio.
nam quoniam est, apparet aliquando coepisse — esse enim nulla res sine exordio potest - et quia coepit, apparet quandoque desiturum; nec enim potest id totum esse inmortale quod ex mortalibus constat.
nam sicut uniuersi per singulos interimus, fieri potest ut aliquo casu omnes simul, uel sterilitate terrarum, quae accidere particulatim solet, uel pestilentia, ubique diffusa, quae singulas urbes aut regiones plerumque populatur, uel incendio in orbem inmisso, quale iam fuisse sub Phaethonte dicitur, uel diluuio aquarum, quale sub Deucalione traditur, cum praeter unum hominem genus omne deletum est.
quod diluuium si casu accidit, profecto potuit accidere ut et ille unus qui superfuit interiret. si autem diuinae prouidentiae nutu, quod negari non potest, ad reparandos homines reseruatus est, apparet in dei potestate esse uel uitam uel interitum generis humani. quod si potest occidere in totum, quia per partes occidit, apparet aliquando esse ortum, et fragilitas ut initium, sic declarat et terminum.
quae si uera sunt, non poterit defendere Aristoteles quominus habuerit et mundus ipse principium. quod si Aristoteli Plato et Epicurus extorquent, et Platoni et Aristoteli qui semper fore mundum putauerunt, licet sint eloquentes, ingratis tamen idem Epicurus eripiet quia sequitur ut habeat et finem.