Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
illut hoc loco praeterire non possum quod errantes quidam philosophi aiunt, homines ceteraque animalia sine ullo artifice orta. esse de terra,. unde illud est Vergilianum
et u maxime in ea fuere sententia qui esse prouidentiam negant: nam Stoici animantium fabricam diuinae sollertiae tribuunt.
- uirumque
- terrea progenies duris caput extulit aruis.
Aristoteles autem labore se ac molestia liberauit dicens semper fuisse mundum: itaque et humanum genus et cetera quae in eo sunt initium non habere, sed fuisse semper ac semper fore.